monumenta.ch > Hieronymus > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 53
Idcirco haec faciam tibi, o Israel, ut qui praeterita contempsisti, saltem ad ea quae illaturus sum, corrigaris. Cumque dixerit, haec faciam tibi, quid facturus sit tacet, ut dum ad singula poenarum genera Israel pendet incertus (quae ideo terribiliora sunt, quia omnia suspicantur), agat poenitentiam: ne Deus inferat quae minatur.